Latin
CAPVT VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 302
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quae Clauius in Eclipsi Anni 1567 vidit, ea ex hoc genere affectionis sunt: necesse est, &Clauio suum limbum lucidum, paulatim versus exteriora dilutiorem visum esse, nec exquisito termino exterius insignem. Quid si verò Clauius &hoc neget, videritque planè recisam &determinatam lucis speciem? Num etiam in hunc euentum parati sumus? Enimuerò si hoc verissimè dicere possit Clauius; tum demum, &visum esse ipsi Solem ipsum, circa Lunam, concedam; &causas magis fortasse geometricè, quàm hactenus, assignabo. Etenim, quia supra capite 6. numero 9. eò audaciae cum