Latin
302
Kepler, Astronomiae pars optica 302-2
Unproofread scanNot analysed yet
Plutarcho processimus, vt ausi fuerimus Lunae, continentes, maria, montes &valles ascribere, quales haec nostra tellus habet: quantum superest, vt &aërem Lunae circumfundamus, qualis huic nostrae terrae circumfusus est? Tunc enim, nec id tamen crebrò, fiet id, quod supra capite 7. numero 5. de terrestri aëre demonstrauimus; vt radij ab extremitatibus Solis accedentes, Lunare corpus anfractu quodam, per refractiones in lunari aëre, circumeant, sicque ad visum nostrum breuiore cono terminentur. Vt in schemate, quod cap. 7. num. 5. primum est; si oculus inter χωpuncta consisteret. Hoc itaque pacto non Lunae diameter iusto minor, sed Solis diameter appareret iusto maior. Hoc ipsum quidem mihi suggessit, vno verbo, magnus quidam harum artium fautor, videri partes Lunae extremas pellucidas. At non ita leuiter defendi hoc potuit, quàm facilè dicitur. Nam quid iuuat pellucidas esse, si densiori sunt substantiâ, quàm aura aetherea, &Luna rotunda? Hoc enim si fiat, non directum radijs solaribus iter est, nec sine schemate illo capitis septimi, quicquam certi demonstrari potest. Praetere à quaeri posset, si semper sint pellucida extrema Lunae, cur non semper circulus de Sole supersit? Malo itaque Lunae aërem tribuere, non altae profunditatis, vt interdum, sed rarissimè ad hunc effectum vsque is progredi possit. At multò malo illam penultimo loco allatam causam valere, hanc verò non in vsu versari, sed in promptuario extare. 4. Corollaria aliquot de Solis eclipsibus. Vt igitur hoc caput non sine foenore finiamus, ex ante dictis regulas hasce notabimus. 1.