Latin
305
Kepler, Astronomiae pars optica 305-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vt Iupiter Saturnum tegat, vix semel intra multa secula fieri potest; factum tamen anno 1464 esse videtur: &secuti sunt euentus pro magnitudine signi, quos hodieque cernimus ob oculos. Cometam aliquem à Iouis stella tectum, quidam ex Proclo colligunt, vide lib. I. Progym. Tychonis, fol. 619. Iouem à Marte totum eclipsatum vidit Moestlinus Tubingae, &cum eo ego anno 1591. 9 lanuarii. Color Martis igneus rutilans arguebat Martem inferiorem. Proclus obseruatum ait, Venerem subter Martem currere, sicut Mercurium subtercurrentem Veneri. De Venere &Marte experimentum refertidem Moestlinus, anno 1590. 3Octobris mane horâ; Martem totum à Venere occultatum, colore Veneris candido rursum indicante, quòd Venus humilior fuerit. Veneris &Mercurii mutuae possunt esse occultationes. Iam Venere superiore, iam Mercurio. Anno 1599. cum 21. 31. Maij Mercurius vnò quasi gradu superasset Venerem, tantundem ferè septentrionalior: descenderet autem sequentibus diebus &versus Eclipticam, decrescente latitudine, &versus terram in Epicyclo, crescente diametro visibili; factum tamen 29 Maij, vel 8 Iunij (nam totum interiectum octiduum pluuiosum &nubilum Gratii fuit, vt &sequentes dies vsque in 3. 13. )vt diligentissimè respiciens ad Venerem, nullum tamen viderim Mercurium, cum viderim Geminos &Capellam. Persuadebar quidem, me ex orientali Veneris parte longius culos quosdam &subtiles radios visere, Venus tamen colorem non mutauit. Analogia motus diurni &praecedentes obseruationes omninò Mercurium proximum Veneri statuunt. Solem Venus hoc seculo tegere non potest, potuit tamen ante annos circiter ducentos, &poteritolim Meses. Mercurii nodi in Tauri &Scorpionis principio vel Arietis &Librae fine sunt, possuntque hodie ac ferè omnibus temporibus, Planetam hunc sub Solem inuehere.