Latin
304
Kepler, Astronomiae pars optica 304
Unproofread scanNot analysed yet
Primum, vt stella aliqua eo modo deficiat, quo luna, necesse est illam proprio lumine carere, quod supra cap. 6. Numer. 12 negatum est. Si tamen hoc concedatur, videbitur Stella Martis non omnino suspicione libera, quod in vmbram terrae incurrat. Nam de vmbrae terrenae longitudine &latitudine Solisque parallaxi si quantitatem spectes, timida etiamnum existit consultatio. Cumque Lunaris vmbrae mucro praecisè in terram incidat; consentaneum videtur, vt Veneriae vmbrae mucro in Lunam Soli proximam, Mercurialis in Venerem desinat; vti porrò terrestris in Martem, Martiae in Iouem, &huius in Saturnum. Vide etiam an illae tenebrae, quas anno 47 terris incubuisse capite 6. Numero 11. diximus, vmbra Cometae alicuius dilutior fuerit, quam suspicionem etiam supra moui. Eo verò modo, quo Sol, stellas omnes praeter Lunam, quotidiè videmus deficere: semper inferioribus superiores tegentibus, siin suo illas itinere deprehenderint. Anno 45. secundum Dionysium, qui fuit annus 241ante Christum, Parthenonos 10. seuSeptembris 4. Stellalouis eoi occultauit asellum Austrinum. Ptol. l. 11. C. 3. Eandem stellam Aristoteles vidit bis congredi cum altera duarum in pedibus geminorum, eamque occultantem σθανίσαντα. Anno 13 Dionysii, Aegoceronis 25. qui est 272ante Christum. 18 lanuarii, Matutinum sidus Martis existimabatur suppositum πρόσιεθεια ναι borcali frontis Scorpij. Ptol. l. 10. C. 9. Anno 13 Philadelphi, inter 17. &18 Mesori, qui est idem 272 ante Christum, 12 Octobris, stella Veneris mane visa est comprehendisse, seu, vt Theon exponit, obtenebrasse oppositam videmiatrici, quae in extremo alae Austrinae sita est. Ptol. l. 10. C. 4. Moestlinus anno 1574. 16. Sep. mane h. 4 vidit cor Q. à Venere tectum. Idem ego Gratii vidi, anno 159815. 25. Sep. imane hora3. vix orta Venere. Horâ quarta iam plus vnâ Venere interesse potuit: linea tamen à Venere in cor cadebat paulò infra louem.