Latin
CAPVT IX
Kepler, Astronomiae pars optica 308
Unproofread scanNot analysed yet
De situ seu loco siderum aspectabili seu aestimato sub fixis. Ac situs quidem sideris respectu diametri mundi rem ipsam propius attinet, situs verò respectu superficiei solam ferè visionem. Cùm enim omne, quod videtur, certo angulo radiorum lucidorummarginibus rei visae ad centrum oculi confluentium, conprehendatur &videatur: tum demum sidus rectè nos vidisse, hoc est obseruasse putamus, cùm angulum visionis accuratè fuerimus dimensi. Angulos verò metitur circulus ex anguli puncto descriptus. Et est ille ingens circulus, seu sphaerica superficies extimi mundi descripta ex hoc puncto nostrorum angulorum visoriorum, hoc est ex Terra; quia spatiolum, quo abest superficies, nostra alumna, ab ipsissimo mundi centro in tanta vastitate planè euanescit. Conficitur ergò, vt sphaerica superficies extimi coeli adhibeatur à nobis ad dimetiendos angulos visorios, in nostro oculo conformatos: &contra, vt anguli nostri visorii situm stellarum respectu superficiei mundi sufficienter arguant. Est enim &haec consideratio gemina. Primùm dicetur in sequentibus, stellas cum certa sua a nobis distantia non posse cerni oculis. Itaque inter sidera nobis valdè propinqua, &illa in remotissimo orbe fixa, causa loci non distinguimus, nisi alterum ab altero tegatur. Itaque hoc pacto coniunctiones errantium cum fixis notamus oculis. Quo igitur angulo cernuntur duae fixae, erronibus binis coniunctae, eodem angulo, eodemque arcu circuli maximi, anguli visorij mensore, dicimus &ipsos errones respectu superficiei distare. Ita, quo angulo cernuntur extremi margines Solis, vel Lunae distare, haec esse dicitur magnitudo Solis vel Lunae. Adeoque hinc Sol &Luna aequales putant, quamuis Sol Luna mulus multis millibus vicium Lunam superet, tantum quia propemodum aequali angulo cernuntur. Vide 19 quarti Vitellionis. Has tam fixarum, quàm erronum, adeoque &marginum Solis vel Lunę distantias vnius ab altero, Astronomi metiuntur instrumentis, puta radiis seu baculis astronomicis, sextantibus, &alijs, comparationem instituentes arcus inter binas stellas interiecti ad integrum circulum, aut eius quartam partem.