Latin
CAPVT IX
Kepler, Astronomiae pars optica 309
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quamuis opticę facultati cognata materia, propria tamen est partis astronomiae mechanicę, quam sumptuosissimè nobilissimus ille Tycho excoluit, diligentissimè verò tradidit. Deinde cum nec rerum natura patiatur, nec semper vsus ferat, vt appulsum siderum ad stellas fixas notemus oculis (inrerdiu namque sidera latent) Astronomi sibi alias meras proposuerunt, a quibus distantias stellarum arcuales numerarent; quae non vt stellae fixae ex oculis abeunt, ortibus &occasibus subiectae; sed à suis terrarum locis planè sunt inseparabiles. Eae sunt cuiuslibet loci horizon, quem extensa quasi in infinitum Terrae planities efformat, totam sphaeram mundi in duo ad sensum aequalia hemisphaeria diuidens; &horizontis illius polus seu punctum, quod verticibus cuiusque loci quocunque momento temporis imminet: quodque lineâ perpendiculi monstratur, secundum quam &omnia grauia deorsum rapiuntur, &nos recti consistimus. Hoc pacto Naucleri capiunt Solis altitudinem respectu superficiei, seu arcus visionis, seu anguli, quem efficiunt in oculo radii, &à Sole, &ab horizonte subiecto venientes. Ita Astronomi angulum notant, quem Solis vel stellae radius cum linea in superficiem horizontis perpendiculi conformat, Regulis &Quadrantibus ad hunc vsum constructis, cum libramento ponderum. Sed enim ego de industria cum rudibus balbutire In Mathomaticum Misacoepi, vt occasio mihi daretur in quendam Tychonis Momum strum Tychoexclamandi: qui cum ob ingenii foelicitatem inter Astronomos nom. si. cónnumerari potuisset: cum opificum vulgò ineptias plus quàm pueriles cauillandi libidine deblaterare maluit, vt haberent scilicet imperiti, quo magistro bonas artes carpere auderent. Negabat obseruationes Tychonis (has arcuum seu angulorum soriorum, per instrumenta subtilissima, numerationes putans eâ esse certitudine &subtilitate, qua ab authore praedicarentur; Coelum enim (quod prius aeque ac instrumenta mensuram huius anguli visorii feceramus) in multo plures particulas diuidi posse, easque notabili planè magnitudine, de quibus astronomum post omnem instrumentorum subtilitatem euamnum dubitare necesse sit.