Latin
CAPVT IX
Kepler, Astronomiae pars optica 312
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta enim est siderum distantia, imò tanta distantiae centrorum ocularium AB exilitas, vt oculi sidus aliquod, adeoque &montem paulò remotiorem intuentes parallelos tendant ad sensum diametros AF. &GH. Caeterum exemplis rerum tenuium populares captus ad illa eximia &sublimia sunt attollendi. Et sunt haec genuina illorum exempla. Pergo itaque. In figura eadem sit iterum visibile C. caetera vt prius. Et sit vltra visibile C. obtentus paries, secans rectas A C. B C in N. O. Cùm igitur alter oculus clauditur, medio sublato functio cessat: hoc est, inter distantias amplius non distinguitur, societate &distantiâ binorum oculorum impeditâ. Quare oculus A. visibile C. &punctum parietis O. putabit coniunctam, quia sita sunt illi super eadem linea ACO. Ita elauso A oculo, visibile C per oculum B. videbitur iunctum puncto parietis N. quia nequit inter distantiam BC. &distantiam BN discerni. Hoc pacto oculis A. B. alternatim apertis &clausis, visibile C. locum suum visum ex O in N. &vicissim, ceu saltu quodam commutabit. Atque hoc dicent Optici, Astronomorum verba imitati, Commutationem visus, seu Graeca voce parallaxin. Demonstratio penè eadem est, quam supra cap. 5. prop. 7 obiter attuli super problemate Aristotelis de geminata specie. Dicam itaque quid simile nobis in contemplatione siderum accidat; vt plenè, quid Astronomi parallaxin dicant, patescat. 3. De parallaxi quotidiana ob distantiam superficiei terrae à centro. Et dictum est paulò antè, diametros oculi vtriusque parallelos ad sensum incedere, si visus ad siderum aliquod dirigatur. Itaque sublatâ diametrorum inclinatione, tollitur dignotio distantiae sideris ab oculo, seu situs eius respectu diametri mundi. Et si duo sidera fuerint ad visum nostrum in eadem linea, visus noster, quamuis ambobus oculis vsus, inter vtriusque remotionem diuersam non distinguens, putabit illa coniuncta. Hòc pacto euenit, vt Lunam &omnes Planetas sub fixarum sphęra locatos putemus, nihil adiuuante nos distantia oculorum. Atque hoc pacto visus noster in aestimando situ Planetarum causà diametri mundi planè aberret. Hunc sensus visus defectum Natura rursum admirabili machinatione subleuat.