Latin
CAPVT IX
Kepler, Astronomiae pars optica 311
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim oculi vtriusque centra ab inuicem absint in certa proportione ad corpus, puta vnius palmi latitudine circiter; nulla verò certa visio fiat, nisi cum vtriusque oculi diameter, quae per centra humorum &foraminum transit, in rem visui propositam dirigitur: hinc efficitur, vt hae diametri inter videndum sibiipsis non planè aequidistent, sed tantò magis ad se mutuo annuant, quantò res visa propius visum consistit. Hunc annutum, oculis naturalem, Aristoteles Sectione 31. probl. 7. describit, dum vtrumque oculum ex eodem principio dicit aptatum; innuens, vtroque oculo rem eandem videri, visione &spe cie vnâ, propterea quòd cognoscens facultas eadem in vtrumque commeet oculum. Et probl. 17. quaerit, qui fiat, cur etiam ex obliquo rem intuentes vtroque oculo eandem speciem videamus? Centra oculorum sint A. B. Distantia AB. Res ad videndum proposita in D. Dirigentur ad ipsam diametri oculorum E F. GH. sic vt continuatae concurrerent in visibili D. Sit iam res visa propior oculis in C. Rursum ad ipsam dirigentur oculorum diametri, statuenturque in I K. LM. Et quia aequicruri trianguli duo ADB. &ACB super eandem basin A B constituuntur, maior erit angulus ad C angulo ad D. Minor ergò CAB quàm DAB. &minor CBA. quàm DBA. Quare xtremitates diametrorum ocularium ex F. H transierunt in K. M. sibi appropinquantes, &posteriores E. G. discesserunt in I. L. Itaque motum &contortum binorum oculorum vsurpari necesse est, cum visus à remotiori D ad propinquius C transfertur. Et huius motus, ceu animalis actionis vsurpatione atque sensu, assuescit animal inter distantias longiores &breuiores rerùm visibilium à sese diMl. stinguere: idque tum demum, cum est aliqua sensibilis proportio distantiae oculorum AB. ad discessum reivisae abSuperest etiam vnico oculo dimassueto exigum facultas distatias valde pro pinquas discernedi, ob lacitudinem oculi &motum foraminis in tunica vuea, maximè ob translationem capitis, sed a hac nihil nos impedit. Vide supra, cap. 3. sae ab oculis AD. vel BD. Haec quidem ad astronomiam non faciunt.