Latin
CAPVT IX
Kepler, Astronomiae pars optica 319
Unproofread scanNot analysed yet
visibilem ex B loco in superficie, sit Luna in I. vel K. sic vt spectetur ex Blineis BI. BK. in Ecliptiea siquidem visibiliter. Cùm ergò AI. AK ponantur aequales, &IBK sit vna recta, erunt AIK. AKI &omnes hi anguli cum plano plKerecto constituti, inuicem aequales. At hi repraesentant parallaxin latitudinis, quia B locus est in plano circuli latitudinis. Quartò, quod longitudinis parallaxin attinet, connectantur C. E. Et sit iam CBL rectus, erit &CBIrectus, quia CB est in plano ad ABE planum recto. Erit igitur A CB parallaxis, quanta est omnium maxima, occidente Luna ad visum, eaque in circulo verticali, seu μηκοπλατής. Et quia CEA rectus, (est enim iam C in plano ICK ad planum ABF recto) &ACE parallaxis latitudinis, erit ECB parallaxis longitudinis in horizonte, quia BEA rectus. Vt a. sinus totus ad sinum distantiae Zenith à polo Eclipticae, ita AB sinus parallaxis totalis in horizonte ad BE sinum parallaxis longitudinis in horizonte. Sed etiam vt CE ad sinum anguli CBE, vel CBI. distantiam Lunae à Nonagesimo visibilem quantamcumque, sic BE ad sinum anguli BCE seu parallaxin longitudinis respondentis, idque ex doctrina Triangulorum. Igitur, quoad processum, ex hypothesi Motuum Lunarium datur proportio AC. ad AB. Ex altitudine verò Nonagesimi per doctrinam primi mobilis seu tabulam Copernici, fol. 42. datur AE. &AIE. operando vel per sinus, vel per tabulam Tychonis parallacticam fol. 120. Progymnasmatum. Et quia AEC rectus, vt &AEB. &ACE. AIE aequales, ideo dantur EC. &EB. Et quia CBE rectus, datur hinc &per CBI. parallaxis longitudinis BCE ad quancunque altitudinem. Quia verò A C est exiguo longior, quàm EC. operae praetium rursum est videre, quantus error committatur, si AC pro EC vsurpetur. Rursum autem, quando BF est 458. error est maximus. Nam si B sit in M. tunc EC &AC coincidunt. Sin autem in F. tunc nulla est parallaxis longitudinis. Sit A 154 semidiametri, erit AIE 45. 1. Quare EI. vel EC 5399532. Quae linea cum EB non dimidium secundum foeneratur angulo ECB. quàm si AC. &pro ECB. angulum ACD adhibuissemus.