Latin
CAPVT IX
Kepler, Astronomiae pars optica 320
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia Tychonis tabula paucarum est columnarum, nec per absoluta prima scrupula incedit, sed appendices secundorum habet, etiam in fronte; tum etiam, quia in eam fit ingressus propriè per veras altitudines, nos verò visis indigemus: denique quia in margine habet non distantias à vertice, sed altitudines, quae res confusionem nobis pareret, his de causis addidi hîc tabulam parallaxeon vniuersaliorem. Hinc praeceptum tale. Per doctrinam primi mobilis computa distantiam nonagesimi gradus &verticis, eusque complementum, hoc est, altitudinem nonagesimi seu angulum inter Eclipticam &horizontem. Hunc quidem etiam tabula Copernici fol. 42. exhibet crassiori minerua; illam verò Reinholdi parallacticae, Prutenicarum fol. 99. &sequq. ad initia signorum &aliquot poli altitudines. Inde per distantiam nonagesimi à vertice tabulam nostram parallacticam ingredere à margine; per maximam verò sideris parallaxin, quam in horizonte obtinet, (Collocatur autem ea in fronte statim sub distantia sideris à centro terrae) ingredere à fronte, primùm per integra prima scrupula, deinde per secunda, si adsint, &area exhibebit parallaxin latitudinis, illic in primis &secundis, hic in secundis &tertiis, vtifieri solet in his. Atque haec tum correctissimè, cùm sidus visibiliter est in Ecliptica, vt Lunam Eclipsi Solis. Longitudinis parallaxis duplici marginali ingressu excerpitur in hunc modum. Primò per altitudinem nanagesimi ingredere à margine, per maximam horizontis parallaxin à fronte, area exhibet longitudinis parallaxin maximam: deinde per hanc rursum à fronte, per distantiam verò visibilem sideris à gradu nonagesimo ingredere à margine, area exhibet debitam longitudinis parallaxin tui momenti. Ita vides huius meae tabulae vsum potissimum esse, cum visus Lunae locus ex obseruatione cognoscitur: Tychonicae v. tunc, cùm ver Lunae locus habetur ex calculo. Potest tamen ex altero alter haberi quam proximè, addita vel ablata parallaxi, primum crassiùs excerpta ad propinquitatem dimidij scrupuli; indeque per locum transformatum excerpi iustissima parallaxis, ex vtralibet tabula. Quàm parùm hoc praecepto peccetur, etiansi Luna latitudinem obtineat, &quomodo medendum, quomodoque idem ad Aequatorem &circulos declinationum, &sic ad motum primum accommodandum, indeque quae nascantur problemata quaerendae altitudinis coelestium à terra, nimis hic prolixum esset tradere, cogitet ipse Lector.