Latin
32.1 to 32.3
Kepler, Astronomiae pars optica 32.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Septima &octaua aestimentur ex praemißis. At in nonâ non ideò sequitur coloris capax esse perspicuum, si colore caret. Non inest enim perspicuo, quatenus hanc corporeae naturae speciem retinet, potentia ad recipiendum colorem, &sine tali potentiâ simplex negatio rei, vt notum est, non ponit habitum. Imo perspicuum quò magis contingit colorari (cùm nihil sit absolutè perspicuum) hoc minùs erit perspicuum. Decima rebus in tenebris latentibus colores planè negat. Rursum eadem querela est, quae de perspicuo fuit, quasi colores non sint nisi cum videntur. Vulgus, ipso fatente Aristotel. dicendi magister est, vulgus itaque colores non tam arctè sumit. Quod si dicas, ipsum hic definitionem coloris noluisse latiùs extendere, quàm quatenus ad visum saciunt: dico rursum, quòd antea prius rei natura in sese consideretur, tunc quid illa poßit in alia, rectißimè inquiretur. Nam hoc pacto quidem confunduntur &obscurantur res. Color igitur rebus inest ipsis realiter, et si non illustrentur, proinde nec radient nec videantur. Nec pellucidi illustratio facit, vt colores moueant pellucidum, sed colorum illustratio facit, vt transeatur medium dicaturque verè pellucidum. Vndecima perspicuum etiam inter visilia habet, quae sunt conspicua. Opponuntur autem conspicua &perspicua, ita vis infertur nomini. Quod rem attinet, color seipso conspicuus est, Aristotele teste, colorvero, quatenus is actu conspicitur, est accidens superficiei non corporis, quod eidem placet: ergo solae superficies per colorem fiunt conspicuae. Pellucidum verò corpus est, non superficies: pellucidum ergo nequit colore conspicuum fieri ex principiis Aristotelicis. Nisi hic alia notione vocem coloris sumas, quo pacto plurima orietur ambiguitas. Iam in duodecimâ sanè quàm plurima desideres. Primum enim si ad motionem seu alterationem instrumenti sensorii non plus requiritur, quàm vt quicquid est inter colorem &instrumentum sit actu perspicuum, hoc est actu in habitum lucis traductum: ergo colores planè nihil illustrati videbuntur.