Latin
32.4 to 32.5
Kepler, Astronomiae pars optica 32.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Id autem nulla experientia probari potest, vt aere vndique luci peruio, colore verò non illustrato fiat visio coloris. Datur enim casus. Luceat solus Sol tangatque anteriori margine superficiem, in qua celor: sitque reliquo corpore post illam, si continuata singatur. Non poterit igitur illustrare superficiem quam extimo radio radit, at omnem antepositum aerem illustrabit: visio tamen non sequetur, quamuis oculo in aeris illustrati spaetio constituto. Contrarium potiùs testatur experientia: vt quò fortius illustratur color aliquis, hoc cernatur (id est reluceat) euidentiùs, idque continuè. Ergo vbi nulla coloris illustratio, nulla etiam eius visio, quicquid fiat perspicuo. Ita &de perspicuo testatur experientia, quo magis in ipso lux animadaximaduertitur, hoc magis impediri colorum visionem, qui trans illud sunt, quia inhaesio lucis in perspicuod struit definitionem perspicui. Quod si quaeras ex Aristotele, quo ex genere motus sit, cum color mouet actu perspicuum, &cum hoc mouet oculum, dicet opinor alterationem cap. 5. Si quaeras secundum quam qualitatem, secundum colorem oportet vt respondeat. Ergo perspicuum à non colore in colorem, &rursum à viridi in rubeum &atrum traducitur.