Latin
CAPVT IX
Kepler, Astronomiae pars optica 323
Unproofread scanNot analysed yet
Ita scribitur BGA parallaxis, rursumque, vt prius, innotescet proportio BG distantiae Solis &sideris, vel AG distantiae terrae &sideris ad BA distantiam Solis &terrae. Hoc solum est discriminis, quòd hic EF non est parallaxis, quia non mensura anguli BGA. vel EGF. Quia enim proportio linearum BA AD est sensibilis, &A centrum DF. ergò B sensibiliter distabit à centro DF. quare DF non metietur angulum DBF ad sensum, neque iunctos BAG AGB illi aequales: Sed DE metitur angulum DAEvel BAG seorsim, residua ergò EF non metitur residuum AGB. sed interest sensibilis differentia: quod cautionis loco dicendum fuit, ne quem fugeret haec ratio, ex vna forma in aliam transeuntem. Quibus itaque principiis opticis doctrina parallaxeon, hoc est, de situ siderum, niteretur; satis pro instituta breuitate explicatum esse puto. Restat, vt de motibus etiam corporum dicamus, ne quid eorum praetereatur in hoc libello, quae in Astronomia quadamtenus ex Optice diiudicanda sunt. Appendicula de curua Cometarum cauda. Qui de incuruatione caudae in Cometa anni 77. ex doctrina parallaxium sic disputarunt, ac si haec curuitatis phantasia in diuersis diuersarum partium caudae parallaxibus consisteret, neque caudae ipsi verè inesset: ij parallaxium negotium non satis perpendunt; nec Opticos rectè allegant, vt qui iis in locis non de aberratione visus circa incuruationem, sed de vera &legitima visione obliquitatis agunt. Quòd si verè parallaxis ex rectis curua ostenderet; iam non verum esset, omnem lineam rectam quomodocunque extensam, ex centro mundi sensibili perspectam, omnibus suis partibus in circulum aliquem maximum quadrare. Quare falsi essent modi obseruandi loca siderum per filum &per regulas. Igitur vt supra capit. 6. dictum, alia curuitatis huius occasio quaerenda est, aut si nequit inueniri, relinquendum hoc phaenomenon inter arcana Naturae.