Latin
CAPVT. X
Kepler, Astronomiae pars optica 324
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT. X. De motibus siderum fundamenta Optica. Im sint nobis in astronomia propositi ad contemplandum coelorum motus, omnia verò, quae discimus, prius veniant in sensus, operae praetium est perpendere, an coelorum motus immediatè incurrant sensum oculorum, &quaenam contingant deceptiones visus in motibus coelestibus. Sicexordiamur. Omne quod mouetur, in loco mouetur, motus enim est locimutatio. At locus tribuitur superficiei, quae continet mobile. Comprehendens verò majus est comprehenso, &loca cedens eo quod loca occupat. Totum enim parte majus est, id vero quod comprehendit &capit, cum eo quod capit, totum quippiam est. Sequitur ergo è conuerso, vt inter duas res, quae motu separantur ab inuicem, id, quod majus esse videtur, loci rationem obtineat in visione, reliquum locati. Nam vt motus in loco, sic visibilis motus est in loco visibili. Quare cùm quies loco competat, ergò quod majus visitur, id quiescere, quod verò minus, moueri putabitur, etiamsi contrarium in rei veritate accidat. Nulla siquidem existit comprehensio motus per visum, nisi comparatione facta ad aliqua quiescentia. Sed euidentius huius rei causa petitur ex visionis forma. Nam cùm oculus sphaericus sit, &insuper multis refractionibus vtatur, fit vt vno &eodem obtutu plus quàm hemisphaerii species simul in oculum influat: &tamen ex toto hoc hemisphaerio vix exiguaparticula directè cernitur &distinctè, ea scilicet, quae in medio hemisphaerii est, circumiectae partes omnes magis magisque obliquè &confusè. Vide de his caput 5. Hinc fit vt id, quod majus cernitur, oculum magis occupet, quod verò minus, minorem ocularis superficiei partem.