Latin
Problema XIII
Kepler, Astronomiae pars optica 358
Unproofread scanNot analysed yet
Problema XIII. In Eclipsi Solis per ante fabrefactas lunulas aestimare diametrum Lunae expeditè &tutò. Ratio omnium, quae excogitari possunt, planè certissima: quae vel sola in causa est, vt hanc editionem maturem: Cupio enim vt Mathematici, quibus Astronomia curae est, Eclipsin, quae futura est anno 1605 die 2. 12. Octobris prope perigaeum, in hunc modum obseruent. Nam anno 1601 in ipso Apogaeo pulcherrima mihi serenitas affulsit: &fieri potest, vt impediantur aliqui, quamuis cupidissimi, nubibus vel valetudine. Omnes igitur paratos esse expedit. Etenim ex collatione diametri in apogaeo &perigaeo, de vera &geometrica eccentricitate Lunae in coniunctionibus certi quid concludi poterit, quod fundamenti loco sit ad disputandum de causis physicis. Ad rem. Capiat itaque rotula nostra papyracea pro tigillis &indice solidiusculo, proque regula transuersali, binas ansulas retortas, itidem parallelas signatae diametro, sed extra circuli complexum, qui eius diei radium metitur. Intra has ansulas aptentur loco transuersalis foliola quadrata, in quorum medio circelli, quantam suspicamur futuram diametrum Lunae, diminutam circumcirca semidiametro fenestellae nostrae. Ferat autem Rotula suum nihilominus indicem ex centro, papyraceum loco prioris lignei. Nam huius vsum postea ostendam. Foliola verò cancellentur, resectis de circumferentia lunularum partibus papyri, praeterquam à lateribus, vbi brachiola relinquenda lunulis retinendis in quadrati folij centro. Ita fiet vt signatam in Rotula diametrum nihilominus videre possis, non impeditus quadrato foliolo. Quibus sic apparatis, Eclipsi Solis incipiente, &Regula instrumenti cum cabellis in Solem directis, voluatur rotula circa axiculum, foliolum verò intra rotulae ansulas per lineam rectam sursum deorsum, donec summus lunulae margo in profundissimum vmbrae apicem sedeat. Igitur in Eclipsi maiuscula, si Lunula tua iusto maior fuerit, prius teget à lateribus cornua radij, quàm à fronte interiorem radij deficientis circumferentiam tangere possit.