Latin
Problema XIII
Kepler, Astronomiae pars optica 359
Unproofread scanNot analysed yet
Sin minor iusto, applicata igitur à fronte margini vmbrae Lunae, à lateribus non assequetur circumferentiam, quam in medio tangit. Itaque commuta lunulas, donec vna aliqua planè in interiorem radij circumferentiam apta sit. Illa prodet tibi visibilem Lunae diametrum. bris Pragae Bohemiae per vsitatum meum instrumentum, fenestellâ nihil commutatâ, Solis deliquium contemplatus sum in hunc iam descriptum modum. Quantitates circulorum planè hi fuere, quos vides. Sumpseram. n. pro lunula, particularum 37 semidiametrum, quae cum 8/ foraminis efficiunt 451/2. sc. vt efficeret 15 scrupula seu pro tota diametro 30 scrupula. Nam &Sol in apogaeo habet 30′ in diametro: Luna vero à Ptole. &Hipparcho dicitur ęqualis Soli: &Tycho ipse Lunae in oppositionib. minimam diametrum 30 assignat: quae verò de diminutione huius diametri in Solis eclipsibus dixerat, multis decausis suspecta habebam. Tantâ itaque constitutâ Lunulâ, spectatoribus Braheanis, cùm iam ad medium eclipsis excreuisset: apparuit omnibus manifestissimè, lunulam meam non tantùm non esse maiorem vmbra, sed adhuc deficere à lateribus vmbrae, si à fronte illam tangeret. Itaque maior apparens Lunae diameter quàm 30'. multò etiam maior futura, si hoc loco Epicycli in a &coeli medio apparuisset, ob visus maiorem propinquitatem: quam ob causam, dimidio minuto ferè maior apparere potest in vertice, quàm in horizonte.