Latin
Problema XIII
Kepler, Astronomiae pars optica 360
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum lunula vnica mihi erat, itaque non potui praecisè ad praescriptum modum procedere. Hoc autem feci, lunulam à contactu interioris circuli de radio nonnihil auulsi, vt ęquabiliter circumferentię distarent. Tunc itaque inter circumferentias lunulae &radij interesse putabantur particulae propemodum 2. Esset itaque semidiameter Lunae 47 1/2 in scrupulis 157. Ergo diameter apparens 313. Idque in apogaeo. At ne nimium visui tribuam in marginibus vmbrae noscendis, interfuerit sanè vnica particula, &sit diameter in apogaeo 301/. quanta est Solis mediocris diameter, vt ita secundum Sosigenis doctrinam Luna in apogaeo Solem in perigaeo non totum tegere possit. Hoc itaque certissimum axioma sit: Diametrum Lunae remotissimae in eclipsi anni 1601. non minorem apparuisse 30/ minutis. Iam superplete, quod reliquum est o Mystae rerum coelestium, &occasionem, quam offeret annus 1605. Lunâ in perigaeo, omnes arripite.