Latin
Problema XVII
Kepler, Astronomiae pars optica 364
Unproofread scanNot analysed yet
Problema XVII. Ex Ellipseos designatione inclinationem discerè deliquii. Primum mechanicè sic. Duc in schemate praecedenti AB diametrum longiorem, eaque bisecta in E, centro E. distantia EA vel EB scribatur circulus, ex C verò &D cornubus demittantur perpendiculares in AB. continuatae ad illam partem circumferentiae, sintque CG. DF. Et circumferentia GF bisecetur in H. ducaturque EH. Ergò HEB est inclinationis angulus, discendus ex HB arcu, si AHB in 180 diuidatur. Cùm enim conus iste acutissimus sit, vtpote cuius angulus non maior dimidio gradu, medium Ellipseos planè insensibile quippiam abscedit ab axe coni, propterea à quocunque puncto circumferentiae Ellipseos perpendicularis in diametrum longiorem demittatur, reseindit sinum versum illius arcus à verticali puncto incepti in circulo, cuius est BA diametros. Quod si etiam bina puncta pro diametro breuiori signasti, aut si calculo ex altitudine Solis elicuisti proportionem breuioris diametri ad longiorem: Probationis causa ex E scribes circulum amplitudine diametri breuioris, &ex C. D. parallelos ipsi AB duces, vt secent circellum in IK. cuius arcus dimidium si in lineam EH incidit, certa est designatio. Rursum enim Ellipsis breuior diametros, insensibili longior est, linęa ad axem perpendiculari in puncto axis, quod est in plano seu basi: quare a quocunque puncto circumferentię ellipticae ducta perpendicularis in breuiorem diametrum, rescindit sinum rectum, se inter ¢rum, eius arcus qui in circulo, amplitudinem breuioris diametri habente, inter punctum verticale (seu quod est in AB lineâ) &datum punctum interijcitur. Verùm ne conicorum Elementorum periti in me quid desiderent: addam &ἀκρίβειαν ex Apollonio. Sit N punctum, in quod axis coni incidit. Habebuntur ergò NA &NB in hunc modum. Distantiam Solis à vertice 15 minutis, vel quanta est semidiameter Solis, auge &minue, &omnium trium arcuum excerpe tangentes. Differentiae tangentium ostendent portiones quaesitas in proportione, qualiùm sinus totus est 100000. Semidiameter verò breuior, ex N. puncto exiens (in Apollonio est ordinatim applicata) sic habetur. Vt sinus totus ad secantem distantiae Solis à vertice, ita tangens minutorum quindecim, ad quantitatem semidiametri breuioris, in mensura, quâ A N. N B ex tangentibus datur. Haec igitur ordinatim applicata est iustior amplitudo circelli minoris.