Latin
Problema XVII
Kepler, Astronomiae pars optica 365
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia periculum est, vt A &B puncta non praecisè in medio circularium apicum signes, maximè vt propter moram interuenientem radii apices ex AB prius discedant, quàm C. D. puncta expresseris: quo pacto quantitates CL &D M vitiarentur: Ideo per 21 primi libri conicorum notabis; vt est longior diameter AB (Apollonius axem figurae vocat) ad breuiorem (in genere, vt figurae latus transuersum ad rectum) sic esse rectangulum A LB ad quadratum L C. &rectangulum A M B ad quadratum M D. Atque hoc pacto restituuntur C L. &D M si vitium habent ex consignatione; modo AB iusta sit, &C. D. punctorum locus inter A. B. causâ longitudinis iustus; vbi minus est in consignatione periculi. Exemplum infra in probl. 23.