Latin
Problema XXI
Kepler, Astronomiae pars optica 370
Unproofread scanNot analysed yet
Planum horizonti perpendiculare in meridiem, vel nonagesimum, vel omninò in Lunae plagam sub medium Eclipsis dirige. Inde nota diligenter ad horologium minutorum &secundorum indicem, quibus articulis Lunae margo occidentalis, orientalisque, &vicina fixa in meridiem appellat. Nam ex interuallo temporum differentia mediationum coeli habetur. Quòd si Luna in ipso eclipsis medio constiterit in Nonagesimo, negocium longiori circuitione non indiget, habeturque &Lunae &vmbrae centrorum Ascensio recta, à vicina fixa numerata; quare &remotio fixae à centro Solis. Neque tamen spernenda sunt alia adminicula his commoditatibus carentia. Tycho per totam durationem, ante &post medium frequenter accepit per sextantes &armillas distantias marginis illęsi à vicinis fixis. Proderit &linearum tractus annotare, vt Moestlinus in caeterorum siderum obseruationibus est solitus. Horum aliquo modo credibile est Hipparchum vsum; qui, referente Ptolemaeo lib. 3. cap. 2. cum anno 32 tertiae Calippicae deprehendisset, Aequinoctium vernale, die 27 mensis Mechir, tempore matutino contigisse: post ex cuiusdam Lunaris Eclipsis coincidentis obseruatione (in qua ex tempore locus Solis ab aequinoctio, ideoque in Zodiaco, dabatur, ex loco Solis, oppositus locus vmbrae, ex loco vmbrae, principio &fine Eclipseos, locus Lunae) retulit spicam Virginis in 23'. 30', eIdem anno 43 tertiae Calippicae, vernale aequinoctium primo deprehendit contigisse in 29 mensis Mechir post mediam noctem, sequente 30. Rursumque coincidens Eclipsis Lunae, ad spicam comparato Lunae loco, videbatur ipsi referre spicam in 24. 45. neRegiomontanus &Purbachius Viennae Eclipsin Lunae consignarunt his verbis. Anno 1460. 27.