Latin
Problema XXI
Kepler, Astronomiae pars optica 371
Unproofread scanNot analysed yet
Decembris in principio Eclipsis, stella, quam vocant Alramech, habuit altitudinem antemeridianam graduum 7u8. In principio morae 17u'. in fine morae 28'. In principio Eclipsis fuit Luna per visum in circulo magno, transeunte per caput Geminorum antecedentis, &lucidiorem canis minoris: in fine autem super vno circulo transeunte per caput e sequentis &canem minorem. Inde eliciunt principium horâ 11. 42. Moraeprincipium horâ 12. 47. finem morae H. I3°. 55'. Huic consignationi Tycho Brahe Notam hanc apposuit, si haec exacta essent, posse hinc verificari stellarum loca. Anno 1601. 29 Nou. vel 9 Decembris, obseruauimus hic Pragae Eclipsin Lunae in hunc modum. Vtebamur horologio Tychonico, initium cursus fortuitum erat. Adhibuimus &quadrantes magnos notandis appulsibus siderum in meridiem. Locus Solis fuit 17°. 48. 42. Nostrum Vrbis. Mediationes Ergò vera horolog. coeli siderum. hora. Marcab Pegasi à studioso Matthia Seiffardo obseruatum fuit in quodam azimutho, quod putauit esse Meridianum. Sed animaduerso errore statim constitutum, vt temporaria distantia à meridie quaereretur postridie. Deprehensaque fuit 17 minutorum. Merum initium ex se- 5. 23. quenti huc referendum. Iam manifestus defectus. Vmbra ab infra ad sinistram quasi 15 gradibus sine instrumento. Eandem Marcab &Scheat Pegasi ego in meridiano vero obserNostrum Vrbis. Mediationes Ergò vera horolog. coeli siderum. hora. obseruaui.