Latin
Problema XXIII
Kepler, Astronomiae pars optica 377-2
Unproofread scanNot analysed yet
Problema XXIII. Tempus phasium ex continuatione Ellipsium elicere. Charta immota in pauimentum strata excipe, siue annota hyperbolicum iter alterutrius vel vtriusque verticis Ellipseos, simul &ductum axis aliquot Ellipseon. Nam horâ meridianâ axis ellipseos in iter hyperbolicum rectus incidit, manè &vesperi obliquissimè. Ducta itaque contingente Hyperbolen, metire angulum axis Elliptici cum ea factum. Deinde seu circino seu calculo constitue Conum eius diei, sectionemque eius hyperbolicam; &punctum vertici coni perpendiculariter subiectum, quod erit in axè hyperbeles: Punctum item hyperboles apud quod angulus obscruatus constituitur: denique punctum in basi coni, in quod à vertice ducta recta in punctum hyperboles inuentum incidit. Arcus enim inter hoc punctum &altissimum, seu id per quod verticalis per centrum basis Bbb ducta transit, metitur temporis interuallum inter meridiem &phasin. Durationem etiam temporis &minuta vel sine horologio metieris in hunc modum: si marginem dextrum lateralem Ellipseos iam signatae stylo comprehendas, tantisperque teneas, dum luminosa Ellipsis stylum transeat, &sinistro margine stylum tangat; Eo momento memineris axem Ellipseos notare, &stylo transitionem ad dextrum latus facere, &sic semper. Ex numero continuatarum Ellipsium habebis tempus. Nam corpus Solis in apogaeo praecisè gradus dimidium occupat, qui metitur minuta fere duo.