Latin
Problema XXIII
Kepler, Astronomiae pars optica 378
Unproofread scanNot analysed yet
Figura verò Ellipseos in plano paulò est amplior (propter foraminis amplitudinem) eâ figurâ, quae per foramen puncti magnitudine crearetur. Exempli causâ anno 1598. 25. Febr. vel 7. Martij, cùm idoneis instrumentis destituerer, &coelum nubilum me de obseruando penè desperare iussisset, sub tecto tamen fui, &rimam incertae formae &quantitatis aperueram, occasionibus qualibuscunque intentus. Cùm iam notabile quid deficeret, vmbra stabat praecisè ad dextram: erat vnus aut alter digitus: Radius in papyro grossi argentei magnitudine; vt accuratè discernere nequiuerim; Sol enim in nictu oculi rursum condebatur. In vrbico horologio sonuit quadrantem vnum supra decimam. Post horam, aliud furtum aspectus. Cornu pronum, in radio paulum ad occasum vergens, &valdè attenuatum, in coelo igitur supinum, &Eclipsis septentrionalis. Finis clarus. Horâ vrbis 12 paulò minus, 6 digiti erant in vmbra radii. Vmbra ad sinistram infra, si radium inspiceres, ad septentriones conuerso vultu. Quadrante post duodecimum in vrbe digiti quasi 4. Inclinatio quasi 23. Cùm digiti essent 3/ circiter: Inclinatio videbatur 20. Cùm digiti 33. iam altero etiam horologio quadrantem vnum sonante, Inclinatio quasi 21. Paulò post digiti 34. Inclinatio 22 circiter. Horâ vrbis dimidia primâ digiti 13. Inclinatio 25. circiter. Paulò post digiti 1/ quasi, inclinatio vt videbatur, verissima 21. Causa discrepantiae haec fuit, quod Moestlini praeceptorum non benè memor, neglexi circulos in papyro descriptos, diuisis in vncias diametris, ad obseruationem afferre: ergò dum vtramque circumferentiam per puncta signo, Sol interim abibat, nec discernebam anperpendiculo radius in papyrum incideret.