Latin
Problema XXIII
Kepler, Astronomiae pars optica 384
Unproofread scanNot analysed yet
Primum exquiram proportiones diametrorum inter se, ad altitudines Solis 37. &36'. quales fuêre paulò ante &post finem Eclipseos, quo tempore Ellipses signaui. Cum arcu 52. 45. 53'. 0. 53. 15. prodeunt tangentium differentiae 1197. 1212. Ergò longior diameter 2409. breuior verò per axem coni ducta (multiplicato secante gr. 53. in tangentem min. 15.) 1450. Rursum cum arcubus 53. 45. 54. 0. /54. 15. differentiae tangentium prodeunt 1255. 1271. Ergo longior diameter 2526. breuior per axem coni 1486. proportio quae 17 ad 10. prior paulò minor. Proportio in meis schematismis, sed rudissimis, &rapidissimis, prodit minor, ideoque vitiosa, ob causas problemate 17 dictas: &haec causa est, cur in hunc modum ex praecepto probl. 17 corrigendam suscipiam. Diameter igitur longior in secunda mearum Ellipsium fuit planè haec, literis AB expressa, cornu alterum inimo apice D. alterum in linea GL perpendiculari ad AB. Diuisa ergò BA medio loco in E. scribatur ex Ecirculus BG. quem secet LG in G. Et bisecetur arcus DG inter cornua in H. erit DH inclinatio, quae iam prodit 221 graduum. Quod si scire desideras, quis verè fuerit locus alterius cornu: centro E. amplitudine EI quanta est breuior diameter ad lone giorem, scribe circellum IK. &connecte EG. quae secabit circellum in I. quare per Iparallelon ipsi BA. agas lineam CI. quae secabit lineam GL. in C. Ergò C fuit cornu alterum, D vero reliquum. In tertia Ellipsi mea, cornu adhuc erat quasi infra, in apice seu vertice Ellipseos, Inclinatio mechanicé 20u8.