Latin
Problema XXIII
Kepler, Astronomiae pars optica 385
Unproofread scanNot analysed yet
in quarta 19/ /in quinta adhuc minor dum cornu alterum semper in imo vertice censeo, quod tamen inde à prima paulatim discedebat, At in sexta, vbi iam humilitas imi verticis ab humilitate inferioris cornu discerni potuit, prodit rursum inclinatio 22 1/2. In septima 236. procul dubio vitiosè. In octaua 20. In nona &vltima diligentissimè 2231/. in ipso fine: quae collatione omnium est &verissima. Nam inclinationes hae in principio &fine tardè, in medio celerrimè variantur. Da veniam Lector, quòd haec tibi non vsquequaque sibi ipsis consona obseruata propono. Deliquium enim insigne fuit, quod à quibusdam Astronomis per multos annos cum desiderio fuit expectatum; neque tamen nisi paucissimis locis visum; coelo nubilo. Quare praestare puto haec qualiacunque de eo extare, quàm plane inobseruatum haberi. Neque tamen tanta inest incertitudo, vt repudiari debeant. Quod enim omnia dubia recludo, candoris mei est. At non vbique necessaria erat admonitio. Nam sub finem Eclipsis duo, quae obseruatu lubrica sunt, &de quibus singulis seorsim dubitare possum, an sat fuerim attentus, in vnum ferè momentum conspirant, sincerissimè &nullo planè praeiudicio, ex obseruatione proposita, priusquam examinarentur: Altitudo Solis, &angulus inter Ellipsin &Hyperbolam. Et hic ipse consensus non est fortuitus, sed cum obseruatis in Saxonia &Dania, cumque ipso Tychonis renouato calculo consentiunt. Necscio, quid contra quatumor consentientes testes excipi possit. Caeterum de inclinatione sequentibus problematis hoc idem inquiram, an cum his temporibus consentiant.