Latin
Problema XXIV
Kepler, Astronomiae pars optica 387
Unproofread scanNot analysed yet
Demissâ ex L rectâ in ME. quae sit LE. tertium datur nobis triangulum plano proximum, quod est LES. in quo basis LS &anguli dantur, quare non ignorabuntur latera LE visa latitudo 1. 57'. Boreal. ES. longitudo visibilis Lunae ante Solem 29. Ad fugiendum verò taedium multiplicationis sinuum in distantiam centrorum: quaere distantiam centrorum in fronte parallacticae, &angulum inter Eclipticam &circulum per centra in margine, Area dabit visam latitudinem. Si complementum anguli huius quaesieris in margine, area exhibebit visam longitudinem.