Latin
Problema XXV
Kepler, Astronomiae pars optica 387-2
Unproofread scanNot analysed yet
Problema XXV. Data visibili latitudine ad certum momentum compendiosè inuenire visibilem latitudinem ad aliud momentum in certa à priori distantia. Oportet autem &distantiam Lunae à centro terrae mediocriteresse cognitam: &horarium Lunae, &angulum motumque latitudinis. In exemplo sit nobis. (post horam 10. 27. quando latitudo est2. Borealis) proposita hora 12°. 55. quando desiit Eclipsis. Et sit horarius Lunae a Sole ex Tychone 33. 30. minutorum. Ergò horis 28. 28. debetur motus Lunae à Sole verus 1*. 22. 38'. Tantundem Luna etiam à nodo discessit ferè. Cumque consistat circa gradum 10. à nodo, latitudo eius vera per tantum arcum creuit 7. 4. minutis in Boream. Sed ¶llaxis auget visibilem latitudinem, quod sic patet. Hora 12. 55. est Asc. recta Medii coeli 2°. 8'. Oritur ergò 24°. 48'. ae. mediat coelum 2. 17. V. cum declinatione boreali o. 51. Quare arcus inter culminans punctum &verticem (prius erat MV) iam est 46. 11. MN verò est 22°. 31. quantum est inter culminans &Nonagesimum. Hinc VN prodiit 41'. 27'. quae prius erat 56°. 4. quibus duobus arcubus per praeceptum cap. 9. excerpo ex tabula parallactica, sub titulo 55. semidiametrorum (quanta iam assumitur distantia Lunae à terra) parallaxes latitudinis prius 51'.