Latin
Problema XXVI
Kepler, Astronomiae pars optica 390
Unproofread scanNot analysed yet
Pro longitudinis parallaxi, cum alti tudine nonagesimi 339. 56. excerpo subiisdem columnis 59. &30. maximam longitudinis parallaxin 33. 13'. Ergo sub columnis 33. &13'. per visibilem Lunae distantiam à nonagesimo 6'. 17'. (Luna ad visum in 16°. 14V. Nonagesimo in 22. 31. X. versante) excerpo geminato ingressu iustam longitudinis, huius loci parallaxin 3. 37'. Lunae à Sole: eamque occidentalem, quia Luna est occidentalior nonagesimo. Ablatis ergò 3'. 37'. parallaxi à 29. 3'. visibili Lunae distantia à Sole, relinquitur 25. 26'. vera distantia Lunae à Sole in praecedentia. In altero n omento, quando distantia Verticis &nonagesimi est 41. 27'. cum hac sub iisdem columnis 59'. &30. vt antea, excerpo parallaxin latitudinis Lunae à Sole39'. 23. Quod si rectè inuenta fuit visibilis latitudo Problem. 25. Minutorum 17'. 6. Boreal. Ergò addita parallaxi Lunae à Sole vera latitudo fuerit 56'. 29'. Pro longitudine ad hoc momentum, vt prius, sic ago. Quia NV est 41. 27. Altitudo ergò nonagesimi est 48°. 33. Cum hac sub titulis 59'. &30. excerpo nouos titulos 44. 34'. Sub his nouis columnis per visibilem distantiam à nonagesimo 37°. 31. (est enim Luna in 17'. 17V. nonagesimus in 24P. 48. V.) excerpo parallaxin longitudinis Lunae à Sole, hoc loco 27. 9'. in occasum. Adde hanc ad superationem visibilem ex obseruatione deductam, quae fuit 26. 40. prodit longitudo vera Lunae à Sole 53. 49'. Prius ante Solem 25. 26'. Ergò Luna vero motu horis 29. 28. mota fuerit à Sole 1P. 19. 15'. minus etiam, si calculatam inclinationem finis adhibeamus. Supra ex Tychone hunc horarium 1. 22. 30'. excerpsimus. Hic si verus, argueretur error aestimationis in principio Eclipsis, &Luna planè exiguo (non verò digito) fuisset ingressa super Solem; forsan &paulò maior requireretur diameter Lunae, aut Vrbis horologium in media duratione fuisset mutatum. Denique &vicissim, omnibus obseruatis rectè habentibus, aut nimis magnus esset motus horarius Tychonis, aut nimis parua parallaxis. Interim, minuto arcu veri motus Lunae, minuitur &incrementum latitudinis, ex Tychone computatum, itaque computata 19'. 22. visibilis latitudo, ad obseruatam 17. 6'. propius nonnihil accedet; nec nimio augeretur duratio supra eam, quae in Dania fuit annotata. Ex hac varietate diligens, ingeniosus &circumspectus Astronomus facilè videt, quae quibus cohaereant, &quaenam ab obseruationibus omnium tutissimè petantur, atque ad extructionem canonum afferantur, quae verò rudia etiam, &non planè cognita citra magnum errorem adhiberi nihilominus possint. Denique quanti ad res Astronomicas &Geographicas intersit, inclinationes phasium exactè, &quidem opticè per foramen obseruari &annotari.