Latin
Problema XXVI
Kepler, Astronomiae pars optica 391
Unproofread scanNot analysed yet
Pro articulo verae coniunctionis, oportet te certum esse dehorario Lunae. Dabimus igitur, concurrentibus pluribus coniecturis, initio non integrum digitum fuisse obseruatum, at nihilominus horario Tychonis aliquid adimemus. Nam huius rei causas habeo praeterea nonnullas, quas in secunda parte olim sum patefacturus, Deo volente. Sit igitur veritas in medio, &assumatur horarius 32. 50. Nam etiamsi planè nihil defecisset in primo articulo temporis: non tamen prodiret tantus motus verus ad horas 2. 28'. quantus ex horario Tychonis proditur, stanribus parallaxibus, quarum fides est certior. Igitur in fine hora 12. 55. Luna superauerat verum locum Solis 53. 49. Si 32. 50. minuta horam efficiunt vnam, quid 53. 49. Regula prodet horas 1P. 38'. 20′. Ergo articulus verae coniunctionis Gratii fuerit Horâ 1P. 17. Quòd si finis momentum ritè habet, de medio verae coniunctionis planè intra vnum minutum certi sumus. Si ab horario assumpto ad parallaxes inquirendas regredi velis, via non ita prona: sed cancrina seu auerso visu. Fortuna enim inuocanda, vt hanc ipsam parallaxin assumas statim initio, quam optas, quae scilicet te ad optatum locum, ad assumptum nempe horarium deducat, methodo iam explicata. Quod si aberres à vera parallaxi, repetendus labor, &collatione errorum cum differentiis parallaxium caeca ratione veritas est palpitanda; quasi per falsi regulam.