Latin
Problema XXVII
Kepler, Astronomiae pars optica 392
Unproofread scanNot analysed yet
Problema XXVII. In data poli eleuatione, visibili initio &fine seu momentis, &loco Solis cognito, assumptisque Horario &diametris luminarium, qualitate motus latitudinis crassiori minerua; denique distantiis luminarium à centro terrae: inquirere coniunctionis verae articulum &latitudinem veram: Inde vero &differentiam Meridianorum. Ludamus. Nullum enim laboris huius praetium certius voluptate hac. Et si libet etiam cantu laborem solemur. Cupio scire, quo articulo vera coniunctio fuerit in Dania, vt certior differentia meridianorum habeatur: simul etiam scire desidero, an visus fallaciis impeditus obseruator, initium seriùs, finem tardiùs annotauerit. Nam id facilè patebit, si latitudinem nostrâ elicuerimus maiorem. Nec erimus immemores, in nostra latitudine ad finem Eclipsis inesse duorum minutorum incertitudinem. Poli Huennensis altitudo 55. 54. 45. Horarius Lunae assumatur, vt iam modo 32. 50. Summa semidiametrorum 31. 40'. Scimus Lunam verè Septentrionalem esse, &fugere à nodo ascendente. Parallaxis Lunae à Sole horizontalis sit vt prius 59. 30. Initium H. 10°. 3'. Finis H. 12. 32. Locus Solis initio in 16°. Ante omnia constituantur parallaxes. Ergò initio Ascensio recta Solis 347. 48. Hinc ablata 29'. 15'. tempora distantiae Solis â meridiano, tenore obseruationis Huennensis probl. 23. recensitae relinquunt ascensionem rectam medii coeli 318. 33. cum qua coelum mediat 16°. 5'. =Et huius declinatio 16. 5. Austrina. Hinc in schemate problem. 24. cum AMsit 16°. 5'. AV. 55. 54. 45. Ergo MV72° Oritur autem hoc momento 1882411. Et NI8. 24X. Ergo MN est 32. 20'. Et NV68*. 33'. eiusque complementum 21'. 27. Quibus excerpo parallaxes Lunae à Sole, latitudinis 56. 22. Longitudinis titularem 21. 45. Et cùm sit Sol in 16. 43. X. Nonagesimus in 18. 24. Ergo SN est 10 41': augeo circiter 30. minutis, quibus Luna Solem antecedit ad visum, vt fiat 2. 11. quo cum ex columnis 21. 45. excerpo iustam longitudinis O. 48'. in occasum. Haec in parato sint. Finc Fine Eclipsis ascensio recta Solis (16. 50. N)347. 54. Adde 80.