Latin
Problema XXVIII
Kepler, Astronomiae pars optica 396
Unproofread scanNot analysed yet
obseruata fuit graduum 888. Luna in radio superior in coelo, inferior Sole. Circa medium Eclipsis dimensus est proportionem diametrorum, modo eo, qui probl. 7. est, &inuenit, qualium Sol erat 24. Lunam occupare 23. centrorum verò distantiam ad Solis semidiametrum, vt 59. ad 88. Post maximam obscurationem, cùm iterum semidiameter deficere videretur, inuenta est altitudo Solis 338. Inclinatio circuli per centra ad verticalem 29 1/. graduum, quo arcu Luna à Sole fuit Occidentalis, &Australis sicut ante. Cum quarta pars deficeret, altitudo Solis fuit 37/. Inclinatio circuli per centra cum verticali 19. Erat autem Luna tunc à verticali facta orientalior. In fine totius Eclipsis altitudo Solis fuit 41/. circulus per centra cum verticali comprehendebat angulum 30u8. Luna fuit orientalior. Exponatur centris B. Aradius CBDI deficiens dimidia diametro: Et quia AB est Lunae semidiameter, BI Solis, erit proportio BI ad BA ex obseruatione, quae 24. ad 23. tota igitur ATerit 47. Cùm autem supra cap. 2. demonstratum sit ampliari limbum radii per foramen admissi, quare centris iisdem B &A. scribantur arcus interiores, diastemate illic BH. hic AF. sic vt FB. &IH sint aequales. Igitur AFerit semidiameter Lunę, &BH semidiameter Solis: quae sic habentur. Cùm Sol sit vno signo ab apogaeo: igitur vt sinus totus ad 30'. secunda, quibus is augetur ad visum ab apogaeo ad longitudinem mediam: ita sinus versus digressionis ab apogaeo ad augmentum huius loci ferè. Ita diameter 30. 4´ semissis 15'. 2. Vel per nostram parallacticam: quaere differentiam mediocris &minimae diametri (hic 30'.) in fronte, gradus comp. distantiae ab apogęo (in hoc exemplo) in margine, quod area exhibet, aufer à fronte, residuum adde minimae diametro.