Latin
Problema XXVIII
Kepler, Astronomiae pars optica 397
Unproofread scanNot analysed yet
Si Edistantia ab apogaeo excedit quadrantem, excessus in margine quaerendus est, &quod area exhibet addendum fronti, summaque addenda diametro apogaeo. Eodem modo cum Luna agemus. Distabat Luna ab apogaeo 40. 50. gradibus, per huius complementum, &Eccentricitatem 4336. vt in superiori exemplo, elicitur diameter Lunae 3o. 50. semis 15. 25. Qualium ergò AF est 15. 25. talium BH est 15. 2. Et quia sunt aequales BF &HI. aequales ergò &BH. FI. Summa ergò AF &BH aequalis est summae AF. FI. hoc est AB. BI. Ergò AI Moestlini dimensio 47. est aequalis verae dimensioni 30. 27. Ergò si 47. dant 30'. 27'. quid efficient 23. in hac dimensione. Regula prodit 14. 54. scilicet AB. &AF. 15'. 25. obscura pars 15. 32. cùm putaretur Moestlino dimidia diametros deficere. Et quia BI15. 32. &AI 30. 27. Ergò AB iusta visibilis distantia centrorum (per probl. 12) relinquitur 14. 55.