Latin
Problema XXIX
Kepler, Astronomiae pars optica 397-2
Unproofread scanNot analysed yet
Problema XXIX. Ex altitudine Solis vel Stellae cognita declinatione &altitadine poli compendiosè &discretè tempus seu elongationem Solis à meridiano indagare. Certamus in vna triangulorum forma, cum negotio prosthaphaeretico Wittichiano. Quamuis enim laborem non minuimus; in sublimi tamen incedimus, &prospectum itineris habemus ob oculos. Wittichium verò valles abscondunt. Quia demonstratio eius generalis est, ex circulo in sphaeram tralata: mea haec peculiariter ipsi sphaerae est aptata. Finge planum horizonti parallelon per centrum eius circuli transire, quem eo momento Sol ad diurnum motum conficiendum occupat. Vt igitur sinus totus est ad sinum altitudinis poli, ita sinus declinationis Solis vel stellae est ad sinum altitudinis vel profunditatis huius plani supra horizontem, prout Sol in SeptenDdd trione vel meridie fuerit.