Latin
Problema XXIX
Kepler, Astronomiae pars optica 400
Unproofread scanNot analysed yet
in primo momento: ab inferiore verò verticalis parte ad circulum per centra luminum, angulum ex obseruatione 88. residuum inter circulum per centra &Eclipticam erit 61°. 17' Luna ante Solem in Austro. In secundo momento angulus superior fuit 31'. 36'. inferior est obseruatus 2. 30'. Ergo residuum ad semicirculum 145°. 54'. inter circulum per centra &partem occidentalem Ecclipticae: ergo inter eundem &orientalem partem (Luna australi, vt prius) 34°. 6'. Hic ei gò Luna propior Orienti; &vltra Solem. In reliquis duobus momentis, quia inclinationes sunt maiusculae, lubet ergò experiri an cautio problematis 14. necessaria sir. Altitudo Solis est 37°. 15'. Inclinatio 19u8. in plano quidem instrumenti, quod non Soli, sed Azimuthali horizontis puncto perpendiculariter erat obiectum. Cum autem duo plana sphaeram tangunt in eodem maximo circulo, vel tangentibus planis aequidistant, mutua illorum sectio, recta est, perpendicularis plano illius circuli maximi, &linea ex centro sphaerae, per planum circuli maximi educta, vt occurrat illi mutuae sectioni; rectis angulis in eam incidit. Nam per 13tii Euclid. linea in planum perpendicularis, in omnes plani lineas est perpendicularis. In hoc negotio tria habemus plana talia. Nam circulus maximus est hic verticalis per centrum Solis eductus. Finge illum tangi in puncto verticali ab vno plano, ei igitur planum horizontis aequidistat. Finge tangi illum ab altero plano in sectione cum hotizonte, ei plano diximus aequidistitisse planum instrumenti: Finge tertio illum tangi in centro Solis à plano tertio. Ergò sectio huius &plani horizontis cadit extra sphaeram. Sectio verò plani instrumenti cum plano horizontis cadit intra sphaeram.