Latin
Problema XXIX
Kepler, Astronomiae pars optica 401
Unproofread scanNot analysed yet
Sit AXY planum horizontis, STV instrumenti, SXY tertium, A centrum sphaerae, SSol, TV. XY sectiones. In plano TSV ad TS comparetur alia SV faciens angulum TSV 19°. &continuetur AV in XY connectaturque SY. Et quia ATV. ATS. AXY recti: erit TS sinus altitudinis Solis 60529. Sed TSVinuentus fuit 19. Ergo TV20842. Est autem AT sinus complementi altitudinis 79600. Angulus verò TSX est aequalis altitudini Solis 37P. 15. Ergò TX46027. Tota ergò AX125627. Vt verò AT ad TV. sic AX ad XY. quae ideò fit 32893. Et quia STX rectus, &TSX 378. 15. Ergò vt totus ad ST. ita secans TSX ad SX. quae fit 76051. Quia ergò SXY rectus (nam SX est in plano verticalis, XY in plano horizontis) ergò vt SX ad XY. sic totus ad tangentem XSY quaesitum, qui fit Sic in fine Eclipseos, cùm esset altitudo Solis 41 . 15. Inclinatio in instrumento 30'. inuenitur angulus XSY in ipsa sphaerae circumferentia simili processu 37°. 31. Atque hoc pacto vtraque hęc inclinatio correcta est. Cùm igitur in tertio momento angulus superior ad dextram inter Eclipticam &verticalem sit 32. 35'. vt supra ex tempore fuit probatum, eique aequalis inferior ad sinistram, sit verò verticalis &circuli per centra angulus itidem ad sinistram inferior 23. 23. Ergò hoc ab illo subtracto, restat inter circulum per centra &Eclipticam 9. 12. Luna in Austro. In quarto momento prior angulus supra fuit 34'. 15. posterior earundem affectionum 37'. 31. &maior. Illo igitur ab hoc subtracto restat inter Eclipticam &eum per centra 3. 15. Luna iam boreali. Caeterum problemate 14 monui lubricum esse modum hunc, Ecc obtituob titubationem manuum. Ea quantum hac vice potuerit, in successu non latebit.