Latin
Problema XXX
Kepler, Astronomiae pars optica 408
Unproofread scanNot analysed yet
Itáque diutissimè in erronea hac opinione fui, mirabilem aliquam in Lunae motu inaequalitatem latere, non animaduersam ab authoribus, eumque praecipuè circa Eclipses sese ostendere: quando Luna transit Eclipticam. Adeoque operae praetium esse putaui monere &alios, si qui forsan hoc pelagus nauigabunt, vt ab hoc scopulo caueant. Notabit igitur huiusmodi aliquis, primò Ptolemaeum lib. 6. capitibus vltimis apertè testari, se praecisionem summam hoc negocio non sequuturum: quare etiam inclinationes has ventorum plagis, non exquisitius notandas censuit. Reinholdus verò, quem Maginus secutus est, non ideò visas latitudines Lunae ad initium &finem prodit, quia visas appellat; quod diligenter nota. Nam exempla Eclipsium, &verior methodus computandi probl. 25 proposita, &ipse Ptolomaei discursus super variatione parallaxium reclamant. Tabulam latitudinis Lunae Reinholdus ingreditur per motum Lunae, competentem scrupulis &articulis incidentiae &emersionis: inde affirmat se visas referre latitudines. At illa latitudinis tabula ex constanti angulo 5 graduum est extructa. Oporteret igitur latitudinis parallaxin à principio ad finem nihil variari, si verè excerpi possent visae latitudines, methodo Reinholdi. At Ptolemęus ipse affirmat &tabulae testantur, latitudinis parallaxes non mediocriter ad omnia momenta mutari. Non est ergò planè visa latitudo, sed quasi visa, quae per praeceptum 64. excerpitur. Nam adhibetur quidem parallaxis latitudinis; at ea non propria, sed translatitia ex medio ad deliquiorum terminos: Nec schema Eclipseos secundum pręceptum65. Prutenicarum verum extruitur, sed prope verum. Vtplurimum enim visibilis via Lunae duplo, triplo, quadruplo est obliquior ad Eclipticam, quare etiam obscuratio maxima, ab articulo visibilis coniunctionis secundùm longitudinem, differt amplius, &tempora ingressus &Emersionis variantur. Apponam autem hic experimentum ex obseruationibus Walteri, quod me diutissimè aberrantem in viam tandem reduxit. Vbi quod in coniunctionibus inque nodis fieri mirabar; idem tempore intermenstruo, Lunâ dimidiatâ, triginta septem gradibus à nodo remotâ visum aliquando didici.