Latin
Problema XXX
Kepler, Astronomiae pars optica 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Refert ergò Bernhardus Waltherus, anno 1482 die 12 lanuarij manè horis duabus cum dimidia ante Solis ortum visam sibi esse Lunam iam propemodum bisectam ad Saturnum aduolui, quem &postea cum circa meridianum versaretur, texerit. Descriptio sic habet. Cum Luna fuerat in vltima quadratura, aut circa, vtique deficiebat ex parte occidentis. Et quando primò intuebatur, videlicet circa 21 horas ante ortum Solis, fuerat horientalior, &vt apparuit, meridionalior Luna, distans per duas Lunas. Postea interuenerunt nubes, quod principium cernere potui. Iudicaui autem procerto quod Luna cornu australi apprehensura erat Saturnum. Post quod autem reuidebam Saturnum, distabat in diametro ad duos digitos, vel circa à cornu septentrionali: &tum vice versa apparere reincepit: transiuere iam medium coeli. Eo verò tempore, quo medium huius eclipseos iudicaui, accepi altitudinem Lunae ferè in linea meridiana existentis, &reperi 32. grad. Id quod supra posui, videlicet Lunam primò Saturnum apprehensuram cornu australi, NONVIDETVR POSSIBILE, CONSIDERANDO VIAM LVNAE. Sed hoc quidem euidenter apparuit, Saturnum in Diametro Lunae à cornu septentrionali per duos digitos aut circa distetisse. Dignus est &author clarus &obseruatio diligens &imprimis, id cuius causam hanc adducimus: vt non minus diligentiae in ea ponderanda adhibeamus. Sit ergò diameter Lunae, seu sectio dirimens partem lucentem ab obscura AL. &sit Epars deficiens in partes Eclipticae(seu circuli maximi per Solem &Lunam) occidentales, D in partes orientales versus Solem. Ducatur ipsi LA ad rectos linea AC contingens Lunam in A. sitque AC. Cum ergò Luna paulò plus quadrante distet à Sole, circulus ergò magnus per AB continuatus transibit per polos &Eclipticae &circuli magni per centra luminum ducti, secabitque vtrumque ad rectos. Et illorum circulorum arcus circa hunc quadrantis locum erunt propemodum paralleli; secat vero AL &lineam AC ad rectos. Ergò AC& Eclipticae &circulo per lumina est quodammodo parallelos. Fiat AC dupla ad AL. secundum quod Saturnus ab initio visus est duabus Lunis abesse à Luna, &in C statuatur stella Saturmi: quae hoc situ meridionalior sane videbitur Luna in AF (quia AG. Fff est Eclipticae parallelos) &omnino in situ tali, vt si Lunae centrum directè versus Dad Solem accederet, cornu se eius A Saturnum in C pręcisè conprehensurum videatur. Iam quando Saturnus fuit retectus, quia tunc in diametro Lunae duobus digitis abesse visus fuit à cornu septentrionali, diuidatur AL diametros in partes 6. sitque sexta, vel 2 digiti LF. &per F recta ad rectos ipsi LA ducatur, secans circumferentiam in GH. &ipsi GH aequalis in AC porrò extendatur quae sit CI. &per CIpuncta scribatur schema seu circulus Lunae.