Latin
DEFINITIO
Kepler, Astronomiae pars optica 41
Unproofread scanNot analysed yet
&planum ABCD. quae sit EI. Dico partem superficiei ABCD. illustratam ab E. puncto lucente, habituram figuram similem fenestrae FGH. hoc est itidem triangulum in praesentia. DEMONSTRATIO. Cum igitur tota regio fenestrę FGH. &omnia eius puncta sint obuia puncto lucenti E. nec interiectum opacum quippiam, cadent in omnia haec puncta radii ex E. per secundam primi capitis. Quare sic etiam per infinita puncta marginum fenestrae infinitę ducentur lineae rectę radiantes. Habeat FGH. fenestra terminantes lineas rectas quotcunque. Sit vna earum FG. termini igitur huius lineae F. &G. quibus ex E. connectuntur duę rectae: quare per 2. vndecimi FGE. sunt in eadem superficie. Et per I. vndecimi, omnia puncta linearum, FG. EM. EK. rectarum, "cunque ab E. descendunt in FG. sunt in vna superficie. Iam EOI. radius ponitur vtrique superficiei FGH. &MKL. perpendicularis. Ergo per 14. vndecimi parallela plana erunt. Quare per 16. eiusdem, sectiones duae FG. &MK. eiusdem plani MEK. cum duobus parallelis FGH. &AC. erunt paralleli. Idem demonstrabitur eodem modo de GH. &KL. De HF. &LM. adeoque infinitis lateribus, si essent. Per 10. igitur vndecimi FH. &HG. concurrentium angulus FHG. erit aequalis angulo MLK. parallelarum prioribus &concurrentium. Eodem modo omnes anguli vnius omnibus alterius fient aequales. Sed &latera lateribus sunt proportionalia. Nam per 17. vndecimi AC. &FAG. plana secant rectas concurrentes EL. EM. EK. "cunque alias in rationes easdem. Itaque vt ME. ad EF. sic KE. ad EG. &permutarim, vt ME. ad EK. sic FE. ad EG, communis verò angulus ad E. Ergo per 6. sexti FEG. &MEK. sunt aequiangula. Quare per 4. sexti FG. &MK. sunt homologa, &sic omnia latera vnius, omnib. alterius. Per I. ergo definsexti figurae sunt similes. At vltra MKL.