Latin
DEFINITIO
Kepler, Astronomiae pars optica 42
Unproofread scanNot analysed yet
terminos descendentium per extrema fenestrae, nullus cadit radius, sed vmbra, per 4. primi capitis, quia partes fenestrae FGH. circumiectae, opacae supponuntur. Ergo portio parietis illustrati MKL. figuram habet similem fenestrae FGH. quod erat demonstrandum. Connectantur iam O. I. centra cum angulis quibuscunque, vt iam cum F. G. H. &M. K. L. Dico, EO esse ad OF. sicut EI. ad IM. OF. vero &IM. aut quacunque tales, cum aequaliter sese habeant ad dimetientes suos, quia figurae similes, &EO. sit distantia fenestrae à puncto lucido, EI. vero distantia parietis indidem; clara est etiam altera pars propositionis.