Latin
Problema XXXII
Kepler, Astronomiae pars optica 423
Unproofread scanNot analysed yet
15. Paulò ante finem, nondum erat 90 in vertice. Nota de his notis, azimuthorum indicibus &altitudinum: fine transtrum seu regula horizontalis propendebat, &altitudinem praebebat nimiam. Tunc omnia schemata per tecti rimas hanc habebant formam in plano horizontis. De Aximuthis &Altitudinibus ad haec 15 Momenta. Perfecta obseruatione quadrangulum meum Azimuthale diuisum fuit in altero latere in meridiem porrecto, in 2000 particulas, reliquo, quod in ortum &occasum spectabat, vtrinque in 1200 earundem particularum. Hoc quadratum diebus antecedentibus vtcunque ad aestimationem, in meridiem direxeram, quo ita firmato, quaesiui via vsitata, per Solis antemeridianas &pomeridianas altitudines aequales vtrinque, verum azimuthalis plani meridiem, inuenique meridiem instrumenti versus occasum declinare, gr. 1'. 4' minutis.