Latin
Problema XXXII
Kepler, Astronomiae pars optica 426
Unproofread scanNot analysed yet
Patet igitur, ad translationem transtri, cardine columellae firmiusculè haerente, secutum instrumentum, vi reuulsum, retinaculis remittentibus, idque post 5 momentum. Error tamen in tempore permodicus. At contra momentis vltimis trabs, à qua scenam suspenderam, occurrentem translatione regulam impediuit modico, quo minus Solis descensum eleuatione assequeretur. Quod si in fine tempus ex altitudine, iterumque ex azimutho extruas, differentiam inuenies 4 minutorum. Altitudo enim dat horam 2. 59. 36'. Azimuth horam 2. 55. 23. Aę cùm certum sit, vtrumque in errorculo esse, azimuth &altitudinem: dimidium 2. 57 1/2 pro vero assumptum, non vno minuto aberit ab ipsa veritate. In caeteris ab altitudinibus sto, Azimuthis testimonium eminùs perhibentibus. Haec adeò diligenter, cum quia super hac Eclipsi ceu angulari lapide fundamenta demonstrationum lunarium poni poterunt; tum quia mihi cum Tychone Brahep. m. super tempore initii nonnulla fuit altercatio; qui occasione leuicula capta, totam temporum fidem in dubium vocabat. At non dubito, si, quoad ipsi consensum hunc ostendissem, vitam ipse continuasset: quin se praebiturus fuisset. Tempora igitur sic habent, vnà cum necessarijs ex motu primo, secundum superiora problemata. Declinatio Solis 22. 17'. Et ob parallaxin 16. Alt. poli. 47. 2. Iner Eesgnl. Dinsie Lolen innson Fio. Fuum pticam &inter Nona eius a gesimo. culmimen circulum vertica gesivertinantia. tum. per cenlem &Emo. ce. tra. clipticam. Momen