Latin
PARS OPTICA
Kepler, Astronomiae pars optica 428
Unproofread scanNot analysed yet
ostendit semidiametrum 16'. 10. qualium in apogęo est 15. 15. Ergò summa semidiametrorum 31. 11. Haec est centrorum distantia in principio &fine Eclipseos. Vt autem hęc eadem habeatur etiam in momentis cęteris, nota quod in his problematis ex cap. 2 non semel repetitum est digitos deficientes in ampliato radio numerare veram centrorum appropinquationem. Sunt verò digiti deficientes in radio, partes duodecimae de ampliato radio: Et radius Solis ampliatus, vt supra Probl. 2 indicatum, habuit 105/2. verius 106. In secundo igitur momento &reliquis, quibus notati digiti, particulae hae dantur. Abiectae igitur de 53 semiradio, vna cum 8 /semidiametro fenestrae, relinquunt particulas vsque ad centrum Solis superstites, quae quot valeant minuta, ex enucleato radio habebitur, qui est 89/2. Nam si 89 1/ sunt 30'. 1'. quantum igitur efficient residuae ad centrum? Quicquid hic prodit, ad Lunae semidiametrum adiectum, constituit veram centrorum distantiam. At si summa particularum ex semidiametro fenestellae &digitis collectarum, superat particulas semidiametri radii, excessus in minuta gradus redactus, auferendus erit à Lunae semidiametro, vt rursum vera centrorum distantia habeatur. His sic constitutis, &adhibito angulo, quem vltimo repereramus, constituitur visibilis longitudo &latitudò ad omnia momenta, quae in tabella hac adhibeo. Momento Tertiò manifestè patet, maximam obscurationem fuisse momento 7& 8. cùm Luna nondum esset Soli coniuncta visibiliter, secundum longitudinem. Digiti in radio 6 1/2. in coelo post enucleat. 725.