Latin
PARS OPTICA
Kepler, Astronomiae pars optica 430
Unproofread scanNot analysed yet
Quartò angulus visibilis latitudinis insignis est, quod patet ex momento primo &tredecimo certis. Differentia enim latitudinum est 12. 6'. dum Luna visibiliter conficit 47'. 38'. longitudinis. Angulus ergò visae latitudinis 14°. 16'. Crescebat enim parallaxis latitudinis, simul etiam descendebat Luna vero motu in Austrum. Quod verò maior hic angulus non fuit, in causa est altitudo signi, in quo parallaxes paruae, &ipsa incrementa modicaQuintò via Lunae visibilis inflexa fuit, quod patet ex I. 8. &13 momentis. Nam si 1. &8 comparentur, Luna per 28. 16 longitudinis visibilis, visibiliter euecta fuit in altum 7. 49. Angulus igitur latitudinis 15'. 27. maior, quàm antea ex I. &13. momentis. Quorsum haec Eclipsis nobis in probandis Lunę motibus sit vtilis, cuius causa tantum operę posuimus in enucleanda illa: sequet in parte altera, quorsum etiam parallaxes huius Eclipseos reseruantur. Alterum exemplum. Anno 1601. 14. 24. Decembris, Pragae Bohemorum spectauimus Eclipsin Solis septentrionalem pomeridianam, modo eo qui sequitur. Tabellas meas è Styria mecum adduxeram vnà cum mensura pedis, qua regulam eiusdem cum Styriaca longitudinis comparaui. Conclaue erat apprimè obscurum. Regula cum tabella nitebatur transuersali, eoque in planum verticalis surrigebatur, vt probl. 15 dictum, crassitie muri non ferente totum instrumenti, primò descripsi, apparatum. Quin &fenestra sub finem mutanda fuit, Sole nimis obliquè meridionalem murum feriente. Tempora non ex altitudine Solis, sed compendiosius per horologium Tychonicum, cum minutorum &secundorum indice, annotata sunt. Eius horologij periculum nocte antecedenti feceramus, an iustę esset celeritatis, obseruatis transitibus fixarum: &in meridie antecedenti, indice ad horę 12 punctum firmato, tàm diu motum eius impediuimus, donec Solis centrum per quadrantes Tychonicos in meridiem venisset. Quin &per paruum quadrantem orichalcicum sesquipedalem, interimua, AzimunthaSolis, rudiori minerua notauimus.