Latin
SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE
Kepler, Astronomiae pars optica 438
Unproofread scanNot analysed yet
Haec duo enim diligenter distinguenda sunt, primùm quod in aliqua regione vel tempore refractiones ob aeris tenuitatem possunt esse minores, vbi ad imminutionem earum, quae contingunt in aliqua siderum altitudine, sequitur quidem etiam imminutio totalis refractionis, eius nempe, quae fit in radio, sphaeram aëris contingente. Deinde verò in eadem illa regione &tempore, horizontalis nihilominus maior potest apparere; propterea, quod ob altitudinem regionis obseruator extremae superficiei aëris est vicinior, fruiturque radio contingente Aëris sphaeram, plurimùm refracto; qui longè supra caput ipsius fuisset transiturus, si obseruator humiliori loco constitisset. Non enim vbique locorum, quanta contingit maxima refractio, tantam &habet Sol occumbens, vt diligenter inculcaui. Et per se patet, quantitatis minoris aliquam esse partem, toti viciniorem, quae maior esse possit parte aliqua quantitatis maioris, plus à toto suo deficiente. Quare etsi totalis refractio radij contingentis minor aliquando sit in vno loco, quàm in alio, maior tamen esse potest pars eius, quam habet Sol occumbens, parte alterius loci. Ad marginem fol. 162. Regero ego Iessenio, non esse veri simile, euiquam hominum, truncato Naso, truncatum esse &id vallum inter oculos, illaesis oculis; neque si factum esset, futurum talem tam atroci vulnere superstitem. Testes ergo contra hanc mutuam oculorum repercussionem futuram adduct, non idoneos. Ad 163. 10. &177. 28. Ignosce Lector rudi similitucini. Nam cùm haec scriberem, nondum animum induxeram, tibuinitari lam Plateri, quae oculi partes ad viuum exprimit, tipo, &typo, &operi adiicere, quod postea persuaserunt amici, vt pag177 inferius ea insergretur. Itaque verbis hîc praestare volui, &similitudinibus, quod pictura tunc nolebam. Tu igitur, hac missâ similitudine identidem ad dictam tabulam respicito, &quę dicuntur toto hoc statu, diligenter cum illa conferto. Ad pag. 170. l. 5. consideratione dignissimum est, quod olim Heidelbergae contigisse, Mag. D. Matthaeus Wagger Caesari à consiliis Aulę Imperialis mihi narrauit.