Latin
SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE
Kepler, Astronomiae pars optica 439
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam oculo altero amisso, altero forte manus palmâ tecto animaduertit, si splendens quippiam infra nares sisteret, splendorem se agnoscere atque etiam internoscere quadamtenus. Dubium itaque num hiatus aliquis in vacua oculi camera, per illam lineam sursum in caput, adque nerui visorii extremitates, spirituum sedem, porrigeretur, an verò idem spiritus etiam in olfactus instrumenta diffunderetur. Confirmatur hoc exemplo id praecipuè, quod spiritus lucis &colorum capaces esse statuuntur. Ad pag. 180. p. 4. Haec causa est, cur speculis vitreis materia liuens &prope decolor subducatur; metallica verò potissimum ex chalybe, aut alia materia nigra conficiantur. Hinc etiam cum fenestras vitreas foris tenebrae obsident, noctu nempe ad incensas faces, vitra fenestrarum nobis speculorum vicem praestant. Ad fol. 187. 1. Demonstratio huius facilima est Nam GL, AK sunt paralseli ex constructione. Non igitur concurrunt per definitionem parallelarum. Nullum itaque est in toto NHarcu punctum, cui non sit sua ἀσύμπτωτος. Sic intelligitur linea 32. pag. 188. Ad prop. XI. fol. 187. In medio non densissimo. )Nam in densissimo omnes radiationes ex toto Hemisphaerio inidem punctum ingressae refringuntur ad centrum per lineam vnam, vt supra. cap. 4. pag. 91. lin. 28 indicatum, pag. 113. prop. 7. demonstratum, &infra cap. 6. fol. 225 vsurpatum inuenies. Ad 188. 10. Axis semper accipitur, vt p. 8. pro recta, quae per centrum &punctum radians (infra p. 17. 18. etiam per punctum oculi) ducitur. Ad pag. Ad 189. 16. Cis &vltra, voculae respiciunt globum. Ad prop. 13. pag. 188. 189. Perspicuitatis causa ponam ob oculos omnia huius negotii membra, (quamuis propositio tantum de aliquibus loquatur: sequens verò 16 de residuo) idque eo magis, quòd pagin. 189. l. 30. demonstratio ipsa etiam longius euagatur.