Latin
SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE
Kepler, Astronomiae pars optica 442
Unproofread scanNot analysed yet
Ad pag. 190. l. 20. Nam BA est perpendicularis, CB refractus, eius in aere constitutae partis declinatio à perpendiculari 10. refractio 2. 15. Hoc arcu subtracto, relinquitur refracti inclinatio 7'. 45. In triangulo igitur CAB aequicruro summa angulorum ad crura est 15. 30. quae ab 180 ablata relinquit CAB ad centrum A. 164. 30. Et cum KB inclinetur per 10u'. ad AB perpendicularem, DA illi parallelos tantundem ad eundem inclinabitur: quare &BADIO. Existit autem CFN ex duplicatione refractionis, quia bis KB refringitur per 2'. 15 versus DA parallelon, semel in B. iterum in C. Demonstratur parallelis axi per BC ductis. Ad 191. prop. 16. corollarium primum. Si desideras corollarii demonstrationem, inspice schema prop. 13. Distet radians in AD versus D. infinito spatio ad sensum, irradiabit igitur proximè integrum Hemisphaerium MBG, &radiationibus quidem KB, LG proximè parallelis, per postulatum secundi capitis. Ergò per 13. huius, I est intersectio omnium proxima globo, quae potest esse. Sed &alter intersectionum terminus F est omnium proximus. Transfer namque cogitationes in partem schematis superiorem, &finge, radians punctum ex infinito interuallo appropinquare, radii eius semper semperque omnes cum axe concurrent, donec proximè F veniat, per 13. Iam ab F quaedam non amplius concurrunt. At cùm ex secantibus lineis fiunt paralleli, sectio in infinitum excurrit, priusquam in parallelos desinat. Ergò radiante puncto ad globum accedente vsque ad propinquitatem F, sectio vltima in infinitum effugit. Prius verò cùm infinitè distaret radians punctum; vltima sectio supra F. paulò plus semidiametro globi, nil amplius abfuit. Ergò cum continuè causae excrescant ab infinita radiantis distantiâ ad breuissimam: effectum quoque, seu propinquitatem intersectionis vltimae à breuissima ad infinitam crescere continuè oportet, non verò interrumpi.