Latin
SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE
Kepler, Astronomiae pars optica 443
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ergò initio erit omnium proxima globo, quod erat demonstrandum. Corollarium secundum ex parte iam est declaratum, quod attinet terminum intersectionum vltimum. Quod superest, clarissimè cernitur in schemate fol. 192. Nam quo magis appropinquat a, hoc magis fugit1. Et in schemate fol. 189. radiante in termino ad F collocato, radiationes omnes concurrunt: eo infra F descendente, concurrunt tantum exteriores, quae scilicet post globum designant sui sectione terminum citimum. Denique radiante in I collocato, iam etiam vltimi cessant intersecare, §io effugit in infinitum: at si radians ex altera parte globi infinito absit, terminus citimus est proximè globum in I. Itaque rursum dum radians à breuissima distantia in infinitam prouenit, terminus hic citerior ab infinita ad breuissimam distantiam decrescit. Non potest autem fieri, vt causis continuè crescentibus, effectus interdum crescat, tum imminuatur iterum. Ergò planè initio minimum oportet esse, fine maximum. Collocato igitur radiante prope F, citimus terminus quidem est aliquis, &longè à globo distans, sed tamen longius, imò infinito distans ab vltimo termino, qui iam non est terminus, cum non terminet, sectionibus in infinitum excurrentibus. Non tamen hoc vult corollarium, quod radiante in F. citimus sit remotior, quàm radiante in I. Nam in I vterque citimus &vltimus in infinitum abeunt: in F vltimo iam vanescente, citimus tamen manet in certa distantia. Comparat igitur corollarium hic punctum F non cum punctis FI, sed cum se superioribus tertii generis. Corollarium tertium est ex praemissis, &oculariter declarari potest in schemate fol. 192. Si enim δη &(sint paralleli, erunt aequales λα, λν. quia aequicrurum δάε, ηνζ, bases δε, ἢ ζ aequales, &anguli a. ν. ob refractiones easdem in S, ἐ, &n, ζ. Tunc igitur etiam ,γ, ipsi *6 aequalis erit, (si 2, 8, citimi sint termini) &Aβ, λμ (si βμ vltimi) &denique γ β, θμaequales. Ad pag. 191. prop. 17. Cogit me res ipsa distinguere inter Intersectiones non parallelorum, &intersectiones parallelorum, quas à propositione 15 denomino, seu vtrarumque terminos.