Latin
SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE
Kepler, Astronomiae pars optica 447
Unproofread scanNot analysed yet
Ac etsi clarior splendor aeris in medio coeli communiter: tamen nostrum speculatorem altiorem constituimus, ea materiâ, quae ob Solis vicinitatem adeò resplendescit. Ad paginam 258. Tycho Brahe anno 1583. 14. Martii, vidit Lunam in 15 V. cùm Sol occidisset in 4. V. Erat Luna in boreo limite. Ad 282. 26. Consecutio haec est: NamDE sunt partes meridionales respectu Eclipticae AG. quare, vt vides in schemate fol. 279. illustrabuntur à refractis regionis in terra contrariae, Septentrionalis scilicet. Et quia parua Lunę superficies illustratur, sc. DE. arguitur igitur magna refractio Septentrionis, qua fit vt (fol. 279. )regio τχυ fiat terrae propior, ideoque transitum Lunae latè occupet. Vicissim CF sunt partes Lunae orientales, cùm A sit punctum orientale Eclipticae: quare (in schemate fol. 279) illustrabuntur hae partes EF à refractis regionis in terra contrariae, Occidentalis scilicet. Et quia CF est lata portio Lunae, ideò arguit paruam refractionem; qua efficitur, vt regio 7χυ remotior sit à terra, Lunamque vix tenui mucrone stringat. Ad pagin. 283. 2. Quare hic vtar cono στυναυγείας, eiusque vertice M. qui est punctum inter Terram &Solem, causa petenda est ex pagina 279. Nam posito Sole sic, vt πδ, &π continuatae tangant Solis margines: ductae sunt 71 &vô sic, vt (contingentibus iustis refractionibus ini, 8, &in λ, κ,) &Terram in yβtangerent, &Solis margines oppositos, lineis λν, κμ comprehenderent. Quod si igitur Aν dextra tangit Solis partem sinistram, &κμ sinistra dextram, ergò prius concurrunt. (vt pagina 239. in I.) Quapropter, etsi quidem ipsae λν, κμ continuatae terram 6) non tangunt (nam *χ, κ β sunt lineae aliae) sunt tamen ob ingentem Solis distantiam tangentibus ferè aequidistantes. Ergò etiam ferè eundem angulum faciunt inuicem, quem faciunt lineae circulum συναυα εἴας designantes.