Latin
SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE
Kepler, Astronomiae pars optica 448
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò ex eodem sche mate fol. 279. apparet, quod illae lineae τ1, υθ incidant in partes Lunae, quae pag. 282. literis F. E. signatę sunt: hoc enim hic supponitur. Quemadmodum igitur fol. 279. cognito angulo, quem λν cum ὡa continuata facit superius (scilicet 18'. 30. pagin. 241. I. 22.) &cognitâ refractionum quantitate, quam terram tangens Alpatitur in A &i, scilicet vtrinque 34. facile cognoscitur &angulus 1χα, 49. 30 &aχ70 semidiametri, &discessus ipsius χν, à linea χπ in quacunque altitudine: ita iam vicissim manente eodem angulo 18'. 30. posita verò digressione ipsius χτ, à χπ (pagin. 283. ipsius RF vel RE ab NO) in partem oppositam, idque in certa altitudine à terra; facilè cognoscitur &refractionis in 1, „quantitas, (pag. 283. in T. R.) Atque hoc ipsum fit pag. 283. nisi quod pro ęqualibus vsurpantur, qui sunt omninò proximi, compendii causa. Ne igitur mouearis, quod I anguli ad oculum neque in terra verè sunt, neque in aere, sed extra: nihil enim sensibile differunt ab iis, qui apud R constitui debuerunt, vel in alio aliquo vicino puncto. Ad 283. 25. Imo &alia exceptio valet, hęc nempe, quod omnia ex ęstimatione sensuum constituta &mensurata sunt, pręsertim fol. 282. l. 34, &284. l. 20. atque hic ex fiducia visus facile in quantitate erramus. Ad 284. 18. Sit XGradus oriens, Z Luna Y azimuth horizontis, &XZY sectio Eclipticę cum verticali. Ad pag. 332. 24. Definitio itaque hęc est stationis apud Copernicum, quod tunc perficiatur, cum linea per Tellurem &planetam translata non inclinatur, sed sibi ipsi manet parallelos. Ad pa. 333. 28. Argumentum hoc: Euclides vtitur voce astronomicâ, ergò Astronomiam tradit. At de translatione oculi loquitur. Ergo de tali astronomia, in qua visus sic mouetur, vt retrograda sidera appareant, nempe de copernicana.