Latin
COROLLARIVM
Kepler, Astronomiae pars optica 45
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Si fenestra punctum esse posset mathematicum, lumen rectè obiecti parietis exquisitè indueret figuram illustrantis superficiei, sed inuersam; &eadem foret proportio dimetientium lucentis superficiei &illustrati parietis, quae est discessuum vtriusque à puncto fenestrae. Sit FGH. superficies illustranda, eique aequidistans NQP. superficies lucens, &sit in O. puncto fenestra. Ducantur per ante demonstrata rectae ex NQP. &quolibet puncto, in O. &vltra, in superficiem FGH. repraesentantes radios lucentis superficiei, sintque QF. PH. NG. Cùm ergo omnes in O. concurrant, secabunt itaque se mutuo productae, &dextrae fient sinistrae, &vicissim. Amplius quia duae rectae QE &PH. se mutuo secant, sunt ergo in vno plano, per 2. vndecimi, &iam per 16. eiusdem, quia duo plana aequidistantia NPQ. &GHF. secantur plano PQQ FH. sectiones ergo communes PQ &HF. aequidistabunt. Eodem modo probari potest NP. &GH. aequidistare, item NQG GF. Per 10. igitur eiusdem, FH. HG. concurrentium angulus FHG. aequalis est QP. PN. concurrentium &prioribus aequidistantium angulo QPN. &GFH. aequalis angulo NQP. &FGH. angulo CNP. singuli oppositis. Amplius quia planaNPQ. &GHF. parallela, secabunt POH. &QOF. in rationes easdem. Itaque vt PO. ad OH. sic QO. ad OF. aequales vero anguli, POQ. &HOF. quia ad verticem. Quare triangula haec per 6. sexti, sunt aequiangula, &PQ. FH. ὄμο λογα. Ita &omnia alia latera vnius, omnibus alterius. Tota igitur figura FGH. toti QNP. similis est, per defin. 1sexti. Amplius connectantur I. &E. centra cum F. &Qu vel quibuslibet extremitatum oppositarum punctis. Erunt igitur etiam IF. &EQ. aequidistantes per 16. vndecimi. Et quia IE. &QE se secant in O. aequales erunt anguli IOF. EOQ. per 15. primi. Aequales vero &FIO. QEO. recti namque ex supposito, quare &residui IFE. EQE per 32. primi. Quare latera proportionalia, &vt OL. distantia parietis ad IF. lineam in superficie illustrata, aut quamcunque aliam, sic OE. distantia lucentis ad EQ, consimilem lineam. Quod erat demonstrandum.